ELEEMOSYNARIUS

ELEEMOSYNARIUS
I.
ELEEMOSYNARIUS
Radulphus Vide Radulphus.
II.
ELEEMOSYNARIUS
quid proptie noter, Vide supra in voce Eleemosyna Sic Eleemosynarii Episeoporum, occurrunt in Concilio Oxon A. C. 1222. can. 2. Eleemosynarii Pontificum in Gestis Innocentii III. p. 150. alibique. Inprimis Eleemosynarii Regum Franciae, memorantur passim: quam dignitatem prorsus aliam fuisse, a Capellanorum dignitate, contra quam sentit Frisonius, docet accurate C. du Fresne. Et quidem Eleemosynarii Ludovici IX. Regis, qui illius sc. eleemosynas erogabat, meminit Gaufridus de Bello loco, in Vita et Conversat. S. Ludovici c. 8. a quo tempore qui occurrunt Regum illorum Eleemosynarii, ex C. du Fresue, hic in fra breviter subiciemus, praemittentes hoc unum, auctam et novo titulo dignitatem hanc postmodum donatam esse, sub Carolo VIII. Qui enim prius nude Eleeosynarius audiit, ab eo tempore Magnus Franciae Eleemosynarius appellari coepit: cuius quanta sit hodie dignitas et praerogativa, Petrus Gallandius in Vita Petri Castellani, Matiscon. Ep. hisce exponit, Est is honoris gradus omnium Ecclesiasticorum in Gallia facile princeps; quo qui donatus est, Regie somno excitato, inter primos salutatores adesse solet et de eo cognoscere, quo in loco et tempore rem sacram peragi velit. Aulae totius Regiaeunicus Ep. est: quocunqueve in loco per totum Regnum Rexversetur, ad eo Sacramenta petere solet: Sacello Regis ordinando, Cantoribus eiusdem et Sacerdotibus omnibus Aulam sequentibus praeest: dispensatio Regiae in pauperes beneficentiae et pauperum omnium curatio eius unius propria est; ad eius etiam curam pertinet per universum Regnum iis omnibus pauperum domiciliis, quae tum Ptochodochia, tum Xenodochia appellant, atque etiam iis, quae leprâ infectis olim a Regibus attrihuta sunt, administratores idoneos Praeficere, praeposteros et mutilos loco movere --- eiusdem est omnem animadversionem ad se revocare, numerum leprosorum aut aliorum miserorum explere, ad referendas rationes omne Procuratorum et Administratorum genus cogere, corrupte -- in suo munere versatos exigere, aliosque in eorum locum subrogare: omnia quoque Sacerdotia, quae Regiae
potesiatis sunt, quae plurima sunt, praeter Episcopaetus et Abbatias, donare et conferre. Ad eius quoque officium pertinet; primo quoque Regis in oppida ingressu, maleficos --- regiâ veniâ illis concessa laxare et liberos impune emittere etc. apud eundem C. du Fresne in Glossario. De Baronibus eleemosynarus. Vide supra.
Eleemosynarii Franciae, apud Scriptores occurrentes.
Fr. Ioh. des Granges, Prior Vallis Scholarium, sub Philippo Pulchro, A. C. 1311. Fr. Ioh. de Grandpre, A. C. 1314. M. Silvester de la Cervelle, sub Carolo V. Aegidius des Champs postmodum Ep. Silvanectensis, A. C. 1409. Petrus Cauchon, Bellovac. Ep. A. C. 1431. Ioh. d' Aussi, Ep. Lingon. Sub Carolo VII. Ioh. de Brevicoxa, postmodum Ep. Genevensis. Ioh. Balva, Ep. Ebroic. ac demum Cardinalis, sub Ludovico XI. Ioh. d' Huillier, Decanus Paris. sub eodem et Carolo VIII. Ceteri qui sequuntur, Magni Franciae Eleemosynarii dicti sunt, uti monitum, faclequeve in Regum Aulis primas tenuêre. Ioh. de Reli Doctor Theologus, Carolo VIII. a Confessionibus, Ep. Andegavensis. Franciscus de Moulins, Abbas S. Maximi in Aurelianis, A. C. 1500. Goffridus de Pampadour in Camera Computorum Praeses, Aniciensis Ep. sub Carolo VIII. et Lud. XII. Adrianus de Goufier, Cardin. de Boissi, A. C. 1516. Franciscus le Roy de Chauvigni sub Francisco I. Phillippus Cossaeus Ep. Constant. A. C. 1535. Ioh. le Veneur, Cardfin. A. C. 1530. Petrus Castellanus Ep. Matiscon. Antonius Sanguin, Cardin. de Meudon, sub Henrico II. Ludovicus de Breze, Ep. Meldensis, sub eodem Rege. Carolus de Humieres, Ep. Baiocensis, A. C. 1578. Iacobus Amiotus Melodunensis, Ep. Autisiodorensis, Caroli IX. Praeceptor, obiit. A. C. 1593. Regmaldus de Beaune, Bituricensis, ac deinde Senenonsis Ep. mortuus A. C. 1606. Iacobus Davy, Cardin. Perronius, Senonensis Archiep. sub Henrico IV. et Ludovico XIII. obiit A. C. 1618. Franciscus Rupifulcaudius Cardin. Alphonsus Lud. Cardin. Richelius A. C. 1632. Antonius Barberinus, Archiep. Remensis. Emmanuel Theodosius de la Tour d' Auvergne de Bovillon. A. C. 1672.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • eleemosynarius — /elamosaneriyas/ In old English law, an almoner, or chief officer, who received the eleemosynary rents and gifts, and in due method distributed them to pious and charitable uses. The name of an officer (loifd almoner) of the English kings, in… …   Black's law dictionary

  • eleemosynarius — /elamosaneriyas/ In old English law, an almoner, or chief officer, who received the eleemosynary rents and gifts, and in due method distributed them to pious and charitable uses. The name of an officer (loifd almoner) of the English kings, in… …   Black's law dictionary

  • eleemosynarius — A person who dispenses or bestows alms …   Ballentine's law dictionary

  • Johannes Eleemosynarius — Johannes der Almosengeber auf einer russischen Ikone Johannes der Almosengeber gemalt von Tizian in der Kirche …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes Eleemosynarius, S. (9) — 9S. Johannes Eleemosynarius, Patriarcha. (23. al. 28. 30. Jan.) Dieser Heilige, wegen seiner großen Freigebigkeit gegen Hilfsbedürftige jeder Art mit dem Ehrentitel »der Almosengeber« (Eleemosynarius, Ελεήμων) ausgezeichnet, wurde zu Amathus,… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • PANIS Eleemosynarius — qui pauperibus distribuebatur, apud Silvestr. Giraldum Itin. Cambriae l. 3. c. 12 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RADULPHUS Eleemosynarius — Benedictinus, A. C. 1160. Homiliarum Scriptor …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Almoner — Almosenier (auch Almosener oder Almosner, lateinisch eleemosynarius, französisch aumônier, englisch almoner, italienisch elemosiniere, elemosiniero, spanisch limosnario, limosnero) ist die Bezeichnung eines weltlichen oder kirchlichen Amtsträgers …   Deutsch Wikipedia

  • Almosenier — (auch Almosener oder Almosner, lateinisch eleemosynarius, französisch aumônier, englisch almoner, italienisch elemosiniere, elemosiniero, spanisch limosnario, limosnero) ist die Bezeichnung eines weltlichen oder kirchlichen Amtsträgers,… …   Deutsch Wikipedia

  • Aumônier — Almosenier (auch Almosener oder Almosner, lateinisch eleemosynarius, französisch aumônier, englisch almoner, italienisch elemosiniere, elemosiniero, spanisch limosnario, limosnero) ist die Bezeichnung eines weltlichen oder kirchlichen Amtsträgers …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”